#Matth. XXVII; Marc. XV#Ephes. V
Et exeuntes invenerunt Simonem Cyrenaeum, patrem Alexandri et Ruffi, et hi duo putantur fuisse discipuli Jesu, et angariaverunt eum tollere crucem post Jesum, id est ad angariam coegerunt eum, quae est onus personae et operis; perangaria autem tantum personae. Sequebantur autem Jesum mulieres plangentes eum. Quibus ipse ait: Nolite flere super me, sed super vos, et super filios vestros, quasi diceret: Flete pro imminenti excidio gentis vestrae. Potest esse una de causis, quare in Passione Christi non solemnizamus, quia Dominus praecepit illis, ut flerent. Ducebantur et duo nequam cum eo, ut interficerentur, et venerunt in locum Calvariaequod Hebraice dicitur Golgotha. Calvaria est proprie os capitis humani nudum. Et quia ibi decollabantur rei, et multa ossa capitum ibi aspersa erant, dicebatur locus Calvariae, vel Calvarium. Ambrosius in Epistolam ad Romanos, videtur velle, quod ibi sepultus fuerit Adam, et a capite ejus dictum calvariam, et ei dictum ab Apostolo: Surge qui dormis, exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. De qua opinione dicit Hieronymus, quod favorabilis est interpretatio, et mulcens aures, non tamen vera. Unde credimus hoc a falsariis positum in Ambrosio, sicut et multa alia. Cum autem crucifigerent eum dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt.